# Regula ad Servos Dei 10

Augustine, Regula ad Servos Dei, De vestium lotione, de batneis, deque aliis curandis fratrum necessitatibus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/regula-ad-servos-dei/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/regula-ad-servos-dei/10

Lites aut nullas habeatis, aut quam celerrime finiatis, ne ira crescat in odium, et trabem faciat de festuca, et animam faciat homicidam. Sic enim legitis: Qui odit fratrem suum, homicida est (I Joan. III, 15). Quicumque convicio vel maledicto, vel etiam criminis objectu aliquem læsit, memincrit satisfactione quantocius curare quod fecit, et ille qui læsus est, sine disceptatione dimittere. Si autem invicem se l:rserint, invicem sibi debita relaxare debebunt, propter orationes vestras; quas utique quanto crebriores habetis, tanto saniores habere debetis. Mclior est enim qui quamvis ira sæpe tentatur, tamen impetrare festinat ut sibi dimittat, cui se fecisse agnoscit injuriam, quam qui tardius irascitur, et ad vfninm petendam difficilius inclinaturI. Qui non vult dimittere fratri, non speret accipere orationis eflectum: qui autem nunqnam vult petere veniam, aut non ex animo petit, sine causa est in monasterio, etiamsi inde non projiciatur. Proindc vobis a verbis durioribus parcite; quae si emissa rucrint ex ore vestro, non pigeat ex ipso ore proferre medicamenta, unde facta sunt vulnere. Quando autem necessitas disciplinæ in moribus coercendis, dicere vos verba dura compellit, si etiam ipsi modum vos excessisse sentitis, non a vobis exigitt r ut a vobis subditis veniam postuletis, ne apud eos quos oportet esse subjectos, dum nimium servatur humilitas, regendi frangatur auctoritas: sed tamen petenda est venia ab omnium Domino, qui novit etiam eos quos plus justo forte corripitis, quanta beucvolentia diligatis. Non autem carnalis, sed spiritualis inter vos debet esse dilectio.

---

Augustine, Regula ad Servos Dei, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa076a/stoa0040.stoa076a.opp-lat1.xml.
