Latin
De obedientia præposito exhibenda
Augustine, Regula ad Servos Dei 11
Unproofread scanNot analysed yet
Præposito tanquam patri obediatur1; multo magis presbytero qui omnium vestrum curam gerit. Ut ergo cuncta ista serventur, et si quid servatum minus fuerit, non negligenter prætereatur, sed ut emendandum corrigendumque curetur, ad praepositum praecipue pertinebit, ut ad presbyterum, cujut est apud vos major auctoritas, referat quod moduin vel vires ejus excedit. Ipse vero qui vobjs præest, non se existimet potestate dominante, sed charitate serviente felicem. Honore coram vobis prælatus sit vobis; timore coram Deo substratus sit pedibus vestris. Circa omnes scipsum bonorum operum præbeat exemplum (Tit. tit 7). Corripiat inquietos, consoletur pusillanimes, suscipiat infirmos, patiens sit ad omnes (I Thess. v, 14); disciplinam libens habcat, metuens itnponat•. Et quamvis nlrumqne sit necessarium, tamen plus a vobis amari appetat. qnam timeri; semper cogitans' Dco se pro vobis redditurum esse rationem. Unde vos magis obediendo, non solum vestri, sed etiain ipsius miseremini; quia inter vos quanto loco superiore, tanto in periculo majore versatur.