# Regula ad Servos Dei 12

Augustine, Regula ad Servos Dei, De regulæ liberali observantia et frequenti lectione. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/regula-ad-servos-dei/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/regula-ad-servos-dei/12

Donct Dominus ut observetis hæc omnia cum dilectione 4, tanquam spiritualis pulchritudinis amatores, et bono Christi odore de bona conversatione fragrantes, non sicut servi sub lege, srd sicut liberi sab gratia constituti. Ut autem vos in hoc libello tanquam in speculo possitis inspicere, ne per oblivionem aliquid negligatis, semel in septimana vobis legatur. Et ubi vos inveneritis ea quæ scripta sunt facientes, agile gratias Domino bonorum omnium largitori: ubi autem sibi quicumque vestrum videt aliquid deesse, doleat de præterito, caveat de futuro, orans ut et debitum dimittatur, et in tentationem non inducatur. Amen.

---

Augustine, Regula ad Servos Dei, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa076a/stoa0040.stoa076a.opp-lat1.xml.
