Latin
De humilitate
Augustine, Regula ad Servos Dei 2
Unproofread scanNot analysed yet
Nee crigant cervicem, quia sociantur eis, ad quos foris accedere non audebant; scd sursUm cor habeant, et terrena ac vana non quærant %ne incipiant esse monasteria divitibus utilia, noA pauperibus, si divites illic humiliantur, et pauperes illic inflantur. Rursus, etiam illi qui aliquid esse videbantur in sæculo, non habeant fastidio fratres suos, qui ad illam sanctam societatem ex paupertate venerunt: magis autem studeant non de parentum dixitum dignitate, sed de pnupcrum fratrum societate gloriari. Nec extollantur, si conimuni vitæ aliquid de suis facultatibus contulerunt; ne de suis divitiis magis superbiant, quiA eas in monasterio partiuntur, quam si eis in sæculo fruerentur. Alia quippe quæcumque iniquitas in malis operibus exercetur, ut fiant; superbia vero etiam bonis opcribus insidiatur, ut pereant: et quid prodest dispergere dando pauperibus et pauperem fieri, cum anima misera superbior efficitur divitias contemnendo, quam fucrat possidendo? Omnes ergo unanimiter ei concorditer vivitc; ct bonoratc in vobis invicem Deum, cujus templa facti estis.