# Regula ad Servos Dei 9

Augustine, Regula ad Servos Dei, De vestium lotione, de batneis, deque aliis curandis fratrum necessitatibus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/regula-ad-servos-dei/9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/regula-ad-servos-dei/9

Indumenta vestra secundum arbitrium præpositi laventur, sive a vobis, sive a fullonibus, IIC interiores animæ sordes contrahat mundæ vestis nimius appetitus. Lavacrum etiam corpori, cum infirmitatis necessitas cogit, minime denegetur 1. Fiat sine murmure de consilio medici, ita ut etiam si nolit, jubente præposito faciat qnod faciendum est pro salute. Si autem velit, et forte non cxpedit, suæcupiditati non obediatur: aliquando enim ethm si nocent, prodesse tamen creditur qnod delectat. Denique si latens est dolor in corpore, famulo Dei dicenti quid sibi dolent, sine du hitatione credatur: sed tamen utrum sanando illi dolori, qnod delectat, expediat, si non est certum > medicus consulatur. Nec eant ad balnea, sive quocumque ire nccessc fuerit, minus quam duo vcl tres. Et ille qui babet aliquo eundi nccessitalem, cum quibus praepositus jusserit, ire debebit 2. Ægrotantium cura, sive post ægritudinem rcficierdoruni, sive aliqua imbecillitate etiam sine febribus laborantium, uni alicui debeL injungi, ut ipse de cellario petat qnod cuique opus esse perspoxerit. Sive autem qui cellario, sive qui vestibus, sive qui codicibus præponuntur, sine murmure serviant fratribus suis. Codices certa hora singulis diebus petantur: extra horam qui peticrit, non accipiat. Vestimenta vero et calceamenta quando indigentibus fuerint nccessarin, dare non differant sub quorum custodia sunt quæ poscuntur. De petenda venia, et offensis condonandis ex charitate.

---

Augustine, Regula ad Servos Dei, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa076a/stoa0040.stoa076a.opp-lat1.xml.
