# Regula Secunda 1

Augustine, Regula Secunda, 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/regula-secunda/1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/regula-secunda/1

Ante omnia, fratres charissimi, diligatur Deus, dcinde ct proximus, quia ista præcepta principaliter nobis sunt dala. Qualiter autem nos oportel orar e vcl psaltere, describimus: id est, in matutinis dicantur Psalmi III LXII, vi, ct LXXXVIII, cum debitis antiphonis, versibus et responsoriis. Ad primam et tertiam dicantur sui psalmi, antiphonæ dux, lectiones duæ. Simili modo ad sextam et nonam dicantur sui psalmi, cum debitis responsoriis et antiphonis. Iloc idem in vesperis et completoriis servetur. Ad lucernarium autem psalmus, responsorium unum. antiphonæ tres, loctiones tres. Et tempore opportuno post lucernarium. omnibus sedentibus legantur lectiones. Nocturnæ autem orationes mense novembri. decembri, januario et februario, antiphonæ duodecim, psalim sex, lectiones tres. Martio, aprili, septembri, octobri. antiphonæ decem, psalmi quinque, lectiones tres. Maio, junio, julio, et augusto, antiphonæ octo, psaimi quatuor, lectiones duæ. 2. Operentur a manc usque ad sextam, ct a sexta usque ad nouam vacent lectioni, et ad nonam reudant codices. Et postquam refecerint, sive in horto. sive ubicumque necesse fuerit, faciant opus usque ad horam lucernarii. Nemo sibi aliquiJ vindicet proprium, sive in vestimento, sive hi quacumque re. Apostolicam cnim vitam optamus vivere (Act. XI, 43). Nemo cum murmure aliquid faciat, ut non simili judicio murmuratorum pereat: fideliter obediant: patrem suum honorent post Deum: Præposito suo deferant sicut decet sancto: sedentes ad mensam taceant audientes lectionem: si autem aliquid opus fuerit, Praepositus corum sit sollicitus. Sabbato et Dominica, sicut consuetudo est qui volunt vinum accipiant. Si opus fuerit ad aliquam necessitatem monasterii miti, duo cant. Nemo extra monasterium sine praecepto manducet neque bibat; non enim hoc ad disciplinam pertinet monasterii. Si opera monasterii mittantur fratres vendere, sollicite observent-ne quid faciant contra præceptum, scientes quia Deum exacerbant in servis ipsius: sive aliquid emant ad necessitatem monasterii, sollicite et fideliter ut servi Dei agant. Otiosum verbum apud eos non sit. A mane ad opera sua sedeant: post orationem tertiæ eant similiter ad opera sua. Non stantes fabulas contexant, nisi forte aliquid sit pro utilitate animæ: sed sedentes ad opera taceant, nisi forte necessitas operis excgcrit ut loquatur quis. Si quis autem non omni virtute, adjuvante misericordia Dei, hæc conatus fuerit implere, sed contumaci animo despexerit; semel atque iterum commonibus, si nou emendaverit, sciai se subjacere disciplinæ monasterii sicut oportet: si autem talis fuerit ætas ipsius, etiam vapulet. Hæc autein in nomiue Christi fideliter et pie observantes, et vos proficietis, et nobis non parva erit lætitia de vestra salute. Amen. Hæc sunt quæ ut observetis precipimus in monasterio constituti. Primo, etc.

---

Augustine, Regula Secunda, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa076b/stoa0040.stoa076b.opp-lat1.xml.
