Latin
1 to 23
Augustine, Regulae Clericis Traditae Fragmentum 1-23
Unproofread scanNot analysed yet
Communi definitione decrevimus apud nos, quod nunquam postmodum ab ullo poterit infringi. Rcsidentibus nobis in monasterio. in nomine Domini nostri JesuChristi, omnibusplacuit secundum apostolicam traditionem, unnm sentire in Domino et communiter possidere. Sieut scriptum cst: Onum sentite in Domino (Sap. I, 1 ). Et nemo quidem proprium sibi vindicet quidquam, sed fiat sicut scriptum est in Actibus Apostolorum, Habentes omnia communia, nemo quidquam esse suum dicebat (. -tel. ii. 44, et iv. 33j. Quod a nobis scriptum cst. In Domino ergo jure observationis nos tencamus, et in eo usque in finem permaneamus: quoniam in loge scriptum est. Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus crit (Matth x, 22). Si quis autem venire desiderat ad coigregationem fratrum, qui in unum esse videntur, uon ignoret Evangelii dictum, quod dixit: Vendat omnia sua,a eroget egenis et pauperibus (Id. XIX, 21). Et herum: Abneget semetipsum, sibi tollat et crucem suam,et sequatur me (Luc. IX,'23). Et ne tractet in corde suo de victu ant vestitu, et cæteris quæ necessaria sunt corpori, ipso Domino præmonente in Evangelio ti dicente: Nolite cogitare dicentes, quid edetis, aut quid vestiemini: hoc enim Gentes cogitant. Scil Pater vester quia horum omnium indigetis: quærile primum regnum Dei, et justitiam ejus; el hæc omnia apponentur vobis. (Matth. VI, 31-33). Verumtamen antequam statuat esse in monasterio, probet propositum fratrum atque exemplum et ipse probetur in onini conversatione ab illo qui Prior est, et cæteris consentientibus, propter illud quod Scriptura docet et admonet, dicens: Amicum noli cito comprobare. Sed si contigerit ut aliquis ex qualibet causa necessitatis a monasterio fuerit abstractus, ne vel mente concipiat secum aliquid ferre de iis omnibus quæ in monasterio fuerunt, sive etiam quæ secum aliquando attulerat, sive ea quæ cum fratribus acquisierat: quia certum est, fratres nihil habere, possidere, dare, vel accipere debere sine superioris licentia.