Latin
45 to 55
Augustine, Regulae Clericis Traditae Fragmentum 45-55
Unproofread scanNot analysed yet
yeluti filii ad patrem, festinare dcbehunt. Nec ullo modo poterunt separari, quos divina charitas sociavit, quia scriptum est, Perfecta dilectio foras mittit timorem (1 Joan. IV, 18). Si quis autem, quod superius diximus, causanecessitatis detinet id, quod a monasterio secum portavit; necesse habebit, ubi Præpositus suus est, illud perferre: quia non poterit sibi retinere, quod pur pactum ad omnes pertinet, et Deo utique est consecratum. Sed si cogitaverit de bis aliquid retinere, contra dictum Apostoli agere videtur, qui ait, Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis vos (Rom. XIII, 8). Omnia ergo qua; in isto libro continentur, omnes fratres observent; atque subscribant, qui boni esse desideraut. Verum propter illos sunt cauta, id est scripta, qui in em libus stabiles esse noscuntur.