Latin
Book 1, Chapter 1
Augustine, Retractationum 1.1.3
Unproofread scanNot analysed yet
quod autem quodam loco dixi: ita conparatum est siue pro meritis nostris siue pro necessitate naturae, ut diuinum animum mortalibus inhaerentem nequaquam philosoph'ae portus accipiat et cetera, aut nihil horum duorum dicendum fuit, quia etiam sic sensus posset esse integer, aut satis erat dicere: pro meritis nostris, sicut uerum est ex Adam tracta miseria, nec addere: siue pro necessitate naturae, quandoquidem naturae nostrae dura necessitas merito praecedentis iniquitatis exorta est.