Latin
Book 1, Chapter 1
Augustine, Retractationum 1.1.5
Unproofread scanNot analysed yet
quid censes aliud esse beate uiuere nisi secundum id, quod in homine optimum est, uiuere? et quid dixerim in homine esse optimum, paulo post explicans: quis, inquam, dubitauerit nihil esse aliud hominis optimum quam eam partem animi, cui dominanti obtemperare conuenit cetera, quaeque in homine sunt? haec autem, ne aliam postules definitionem, mens aut ratio dici potest. hoc quidem uerum est —nam quantum adtinet ad hominis naturam, nihil est in eo melius quam mens et ratio —sed non secundum ipsam debet uiuere, qui beate uult uiuere. alioquin secundum hominem uiuit, cum secundum deum uiuendum sit, ut possit ad beatitudinem peruenire, propter quam consequendam non se ipsa debet esse contenta, sed deo mens nostra subdenda est.