Latin
1.1.9 to 1.1.10
Augustine, Retractationum 1.1.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
In libro tertio: si quid mihi uideatur quaeris, inquam, in mente arbitror esse summum hominis bonum. uerius dixissem: in deo; ipso enim mens fruitur, ut beata sit, tamquam bono summo suo. nec illud mihi placet, quod dixi: liquet dcierare per omne diuinum.