Latin
Book 1, Chapter 14
Augustine, Retractationum 1.14.6
Unproofread scanNot analysed yet
Rursus in eo, quod dixi: iam quaerere coeperam, utrum illud malum genus animarum, antequam bono misceretur, habuisset aliquam uoluntatem. si enim non habebat, sine peccato atque innocens erit et ideo nullo modo malum, 'cur ergo', inquiunt, peccatum dicitis paruulorum, quorum uoluntatem non tenetis ream?' respondetur non eos proprietate uoluntatis, sed origine reos teneri. omnis enim homo terrenus quid est origine nisi Adam? porro autem Adam habebat utique uoluntatem, qua uoluntate cum peccasset, peccatum per eum intrauit in mundum.