# Retractationum 1.18.3

Augustine, Retractationum, Book 1, Chapter 18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum/1.18.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/retractationum/1.18.3

Proinde quod alio loco, cum eandem sententiam euangelicam repetens dixissem: beati pacifici, quoniam ipsi filii dei 20 uocabuntur, adiunxi dicens: et ista quidem in hac uita conpleri possunt, sicut conpleta esse in apostolis credimus, sic accipiendum est, non ut in apostolis hic uiuentibus nullum carnis motum arbitremur spiritui repugnasse, sed hactenus hic ista posse conpleri, quatenus in apostolis credimus esse conpleta, ea mensura scilicet perfectionis humanae, quanta in hac uita potest esse perfectio. non enim dictum est: 'ista in hac uita conpleri possunt; nam conpleta esse in apostolis credimus', sed dictum est: sicut conpleta esse in apostolis credimus, ut ita conpleantur, sicut in illis conpleta sunt, id est quadam perfectione, cuius capax est ista uita, non sicut conplenda sunt illa, quam speramus, pace plenissima, quando dicetur: ubi est, mors, contentio tua?

---

Augustine, Retractationum, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa077/stoa0040.stoa077.opp-lat1.xml.
