Latin
1.2.1 to 1.2.3
Augustine, Retractationum 1.2.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Librum de beata uita non post libros de Academicis, sed inter illos ut scriberem contigit. . ex occasione quippe ortus est diei natalis mei et tridui disputatione conpletus, sicut satis ipse indicat. in quo libro constitit inter nos, qui simul quaerebamus, non esse beatam uitam nisi perfectam cognitionem dei. Displicet autem illic, quod Mallio Theodoro, ad quem librum ipsum scripsi, quamuis docto et Christiano uiro, plus tribui quam deberem, et quod fortunam etiam illic saepe nominaui,