# Retractationum 1.20.2

Augustine, Retractationum, Book 1, Chapter 20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum/1.20.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/retractationum/1.20.2

In quo dixi quodam loco de apostolo Petro, quod in illo tamquam in petra fundata sit ecclesia. qui sensus etiam cantatur ore multorum in uersibus beatissimi Ambrosi, ubi de gallo gallinacio ait: hoc ipse, petra ecclesiae, canente culpam diluit. sed scio me postea saepissime sic exposuisse, quod a domino dictum est: tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, ut super hunc intellegeretur, quem confessus est Petrus dicens: tu es Christus, filius dei uiui, ac sic Petrus ab hac petra appellatus personam ecclesiae figuraret, quae super hanc petram aedificatur et accepit claues regni caelorum. non enim dictum illi est: tu es petra, sed: tu es Petrus. petra autem erat Christus, quem confessus Simon, sicut et tota ecclesia confitetur, dictus est Petrus. harum duarum autem sententiarum quae sit probabilior, eligat lector.

---

Augustine, Retractationum, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa077/stoa0040.stoa077.opp-lat1.xml.
