# Retractationum 1.20.3-4

Augustine, Retractationum, 1.20.3 to 1.20.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum/1.20.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/retractationum/1.20.3

Alio loco dixi: nullius mortem deus quaerit. quod sic accipiendum est, quia homo sibi adquisiuit mortem deserens deum et adquirit, qui non redit ad deum, secundum quod scriptum est: deus mortem non fecit. sed etiam illud non minus uerum est: uita et mors a domino deo est, uita scilicet a donante, mors a uindicante. Item quod dixi Donatum, cuius epistulam refellebam, rogasse, ut imperator inter ipsum et Caecilianum transmarinos episcopos iudices daret, non ipsum, sed alium Donatum, eiusdem tamen scismatis, hoc fecisse probabilius inuenitur. ille autem non erat Carthaginiensis Donatistarum episcopus, sed a Casis Nigris, qui tamen primus apud Carthaginem ipsum nefarium scisma conmisit.

---

Augustine, Retractationum, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa077/stoa0040.stoa077.opp-lat1.xml.
