Latin
Book 1, Chapter 20
Augustine, Retractationum 1.20.5
Unproofread scanNot analysed yet
nec sane Donatus Carthaginiensis, ut Christiani rebaptizarentur, instituit —quod ego eum instituisse credideram, quando eius epistulae respondebam —nec de libro Sapientiae ipse abstulit de media sententia uerba ad rem necessaria, ubi, cum scriptum sit: qui baptizatur a mortuo et iterum tangit illum, quid proficit lauatio eius? iste sic posuit, tamquam scriptum esset: qui baptizatur a mortuo, quid proficit lauatio eius? nos autem et antequam esset pars Donati, sic habuisse codices plurimos, uerum tamen Afros, ut non esset in medio: et iterum tangit illum, post addidicimus. quod si iam scirem, non in istum tamquam in furem diuini eloquii uel uiolatorem tanta dixissem. Hic liber sic incipit: Abs te ipso praesente audieram.