# Retractationum 1.20.5

Augustine, Retractationum, Book 1, Chapter 20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum/1.20.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/retractationum/1.20.5

nec sane Donatus Carthaginiensis, ut Christiani rebaptizarentur, instituit — quod ego eum instituisse credideram, quando eius epistulae respondebam — nec de libro Sapientiae ipse abstulit de media sententia uerba ad rem necessaria, ubi, cum scriptum sit: qui baptizatur a mortuo et iterum tangit illum, quid proficit lauatio eius? iste sic posuit, tamquam scriptum esset: qui baptizatur a mortuo, quid proficit lauatio eius? nos autem et antequam esset pars Donati, sic habuisse codices plurimos, uerum tamen Afros, ut non esset in medio: et iterum tangit illum, post addidicimus. quod si iam scirem, non in istum tamquam in furem diuini eloquii uel uiolatorem tanta dixissem. Hic liber sic incipit: Abs te ipso praesente audieram.

---

Augustine, Retractationum, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa077/stoa0040.stoa077.opp-lat1.xml.
