Latin
Book 1, Chapter 21
Augustine, Retractationum 1.21.2
Unproofread scanNot analysed yet
In hoc dixi: certis enim quibusdam umbris ct figuris rerum ante domini aduentum secundum mirabilem atque ordinatissimam distributionem temporum populus ille tenebatur, qui testamentum uetus accepit; tamen in eo tanta praedicatio et praenuntiatio noui testamenti est, ut nulla in euangelio atque apostolica doctrina reperiantur quamuis ardua et diuina praecepta et promissa, quae illis etiam libris ueteribus desint. sed addendum erat 'paene' atque dicendum: ut paene nulla in euangelio atque apostolica doctrina reperiantur quamuis ardua et diuina praecepta et promissa, quae illis etiam libris ueteribus desint. quid est enim, quod in sermone euangelico in monte dominus dicit: audistis, quia dictum est antiquis hoc; ego autem dico uobis hoc, si nil ipse amplius praecepit, quam praeceptum est in illis ueteribus libris? deinde regnum caelorum illi populo fuisse promissum non legimus in his, quae promissa sunt lege data per Moysen in monte Sina, quod proprie uetus dicitur testamentum, quod praefiguratum dicit apostolus per ancillam Sarrae et filium eius; sed et ibi figuratum est et nouum per ipsam Sarram et filium eius. proinde si figurae discutiantur, omnia ibi prophetata reperiuntur, quae sunt praesentata uel expectantur praesentanda per Christum. uerum tamen propter quaedam praecepta non figurata, sed propria, quae non in uetere, sed in nouo inueniuntur, cautius et modestius diceretur paene nulla quam nulla hic esse, quae non sint et illic, quamuis illic sint duo illa praecepta de dilectione dei et proximi, quo rectissime omnia et legitima et prophetica et euangelica et apostolica referuntur.