Latin
1.21.6 to 1.21.7
Augustine, Retractationum 1.21.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
sic intellegendum est et quod dixi postea: in nostra potestate esse, ut uel inseri bonitate dei uel excidi eius seueritate mereamur, quia in potestate nostra non est, nisi quod nostra assequimur uoluntate, quae cum fortis et potens praeparatur a domino, facile fit opus pietatis, etiam quod difficile atque inpossibile fuit. Hic liber sic incipit: De eo, quod scriptum: in principio deus fecit caelum et terram.