Latin
1.24.2 to 1.24.3
Augustine, Retractationum 1.24.2-3
Unproofread scanNot analysed yet
Vbi quod dixi, gratiam esse in dimissione peccatorum, pacem uero in reconciliatione dei, ubicumque hoc dixi, non sic accipiendum est, ac si pax ipsa et reconciliatio non pertineat ad gratiam generalem, sed specialiter gratiae nomine remissionem significauerit peccatorum, sicut legem et specialiter dicimus, secundum quod dictum est: lex et prophetae, et generaliter, ut in ea sint et prophetae. Hic liber sic incipit: In epistula, quam apostolus Paulus scripsit a Romanos.