# Retractationum 1.25.2-21

Augustine, Retractationum, 1.25.2 to 1.25.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum/1.25.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/retractationum/1.25.2

Harum quaestionum prima est: utrum anima a se ipsa sit; secunda de libero arbitrio; tertia: utrum deo auctore sit homo deterior; quarta: quae sit causa, ut sit homo deterior; quinta: utrum animal inrationale beatum esse possit; sexta de malo; septima: quae proprie in animante anima dicatur; octaua: utrum per se ipsam moueatur; nona: utrum corporis sensibus percipi ueritas possit. in qua illud, quod dixi: omne, quod corporeus sensus adtingit, quod et sensibile dicitur, sine ulla intermissione temporis commutatur, sine dubio uerum quidem non est in corporibus resurrectionis incorruptibilibus, sed nunc ea nullus nostri corporis sensus adtingit, nisi forte diuinitus tale aliquid reueletur. decima est: utrum corpus a deo sit; undecima: quare Christus de femina natus sit. duodecima loco, ubi titulus est: sententia cuiusdam sapientis, non est mea, sed quia per me innotuit quibusdam fratribus, qui tunc casu ista diligentissime consulebant, et placuit eis, inter nostra eam scribere uoluerunt. est autem cuiusdam Fontei Carthaginiensis: de mente mundanda ad uidendum deum, quod paganus quidem scripsit, sed Christianus baptizatus est mortuus. tertia decima est: quo documento constet homines bestiis excellere; quarta decima: non fuisse corpus domini nostri Iesu Christi phantasma; quinta decima de intellectu; sexta decima de filio; septima decima de scientia dei; octaua decima de trinitate; nona decima de deo et creatura; uicensima de loco dei;

---

Augustine, Retractationum, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa077/stoa0040.stoa077.opp-lat1.xml.
