Latin
1.25.23 to 1.25.35
Augustine, Retractationum 1.25.23-35
Unproofread scanNot analysed yet
uicensima secunda est: deum non pati necessitatem. uicensima tertia est: de patre et filio. ubi dixi, quod cum ipse genuerit, de qua sapiens dicitur, sapientiam; sed melius istam quaestionem in libro postea de trinitate tractaui. uicensima quarta est: utrum et peccatum et recte factum in libero sit uoluntatis arbitrio. quod ita esse omnino uerissimum est, sed ut ad recte faciendum liberum sit, dei gratia liberatur. uicensima quinta de cruce Christi; uicensima sexta de differentia peccatorum; uicensima septima de prouidentia; uicensima octaua: quare deus mundum facere uoluerit; uicensima nona: utrum aliquid sit sursum aut deorsum uniuerso; tricensima: utrum omnia in utilitatem hominis creata sint. tricensima prima nec ipsa mea est, sed Ciceronis, uerum quia et haec per me innotuit fratribus, inter ista, quae colligebant, scripserunt eam uolentes nosse, quemadmodum uirtutes animi ab illo diuisae atque definitae sint. tricensima secunda est: utrum rem illam alius alio magis intellegat atque ita eiusdem rei per infinitum eat intellegentia. tricensima tertia est de metu; tricensima quarta: utrum non aliud amandum sit quam metu carere;