Latin
1.25.53 to 1.25.61
Augustine, Retractationum 1.25.53-61
Unproofread scanNot analysed yet
quinquagensima secunda est de eo, quod dictum est: paenitet me hominem fecisse; quinquagensima tertia de auro et argento, quod ab Aegyptiis Israhelitae acceperunt; quinquagensima quarta de eo, quod scriptum est: mihi adhaerere deo bonum est. ubi quod dixi: quod autem est omni anima melius, id deum dicimus, magis dici debuit: omni creato spiritu melius. quinquagensima quinta de eo, quod scriptum est: sexaginta sunt reginae et octoginta concubinae et adulescentulae, quarum non est numerus; quinquagensima sexta de annis quadraginta sex aedificati templi; quinquagensima septima de centum quinquaginta tribus piscibus; quinquagensima octaua de Iohanne baptista; quinquagensima nona de decem uirginibus; sexagensima: de die autem et hora nemo scit, neque angeli caelorum neque filius hominis, nisi pater solus;