Latin
1.3.9 to 1.3.11
Augustine, Retractationum 1.3.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Nec illud mihi placet, quod cum dixissem: summa opera danda est optimis moribus, mox addidi: deus enim noster aliter nos exaudire non poterit; bene autem uiuentes facillime exaudiet. sic enim dictum est, tamquam deus non exaudiat peccatores; quod quidem dixit in euangelio, sed ille, qui nondum cognouerat Christum, a quo iam fuerat inluminatus in corpore. nec illud placet, quod Pythagorae philosopho tantum laudis dedi, ut, qui hanc audit uel legit, possit putare me credidisse nullos errores in Pythagorica esse doctrina, cum sint plures idemque capitales. Hoc opus sic incipit: Dc ordine rerum, Zenobi.