# Retractationum 1.4.4-7

Augustine, Retractationum, 1.4.4 to 1.4.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum/1.4.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/retractationum/1.4.4

Et ubi dixi de patre et filio: qui gignit et quem gignit. unum est, dicendum fuit: unum sunt, sicut aperte ipsa ueritas loquitur dicens: ego et pater unum sumus. nec illud mihi placet, quod in ista uita deo intellecto iam beatam esse, animam dixi, nisi forte spe. item quod dixi: ad sapientiae coniunctionem non una uia perueniri non bene sonat; quasi alia uia sit praeter Christum, qui dixit: ego sum uia. uitanda ergo erat haec offensio aurium religiosarum, quamuis alia sit illa uniuersalis uia, aliae autem uiae, de quibus et in Psalmo canimus: uias tuas, domine, notas fac mihi et semitas tuas doce me. in eo, quod ibi dictum est, pmitus ista sensibilia fugienda, cauendum fuit, ne putaremur illam Porfyri falsi philosophi tenere sententiam, qua dixit omne corpus esse fugiendum. non autem dixi ego: omnia sensibilia, sed: . ista, hoc est corruptibilia; sed hoc potius dicendum fuit, non autem talia sensibilia sensibilia futura sunt in futuri saeculi caelo nouo et terra noua.

---

Augustine, Retractationum, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa077/stoa0040.stoa077.opp-lat1.xml.
