# Retractationum 1.6.4-6

Augustine, Retractationum, 1.6.4 to 1.6.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum/1.6.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/retractationum/1.6.4

item quod posui de libro Salomonis: uanitas nanitantium, dixit Ecclesiastes, in multis quidem codicibus legi, sed hoc graecus non habet; habet autem: uanitas uanitatum, quod postea uidi, et inueni eos latinos esse ueriores, qui habent uanitatum, non uanitantium. ex occasione tamen huius mendositatis quaecumque disserui, uera esse ipsis rebus apparet. Quod autem dixi: eum ipsum, quem cognoscere uolumus, hoc est deum, prius plena caritate diligamus, melius diceretur: sincera quam plena, nisi forte putatur caritatem dei non futuram esse maiorem, quando uidebimus facie ad faciem. sic itaque hoc accipiatur, tamquam plena dicta sit, qua maior esse non possit, quamdiu ambulamus per fidem; erit enim plenior, immo plenissima, sed per speciem. item quod dixi de his, qui subueniunt indigentibus, quia misericordes uocantur, etiam si sapientes usque adeo sint, ut iam nullo animi dolore turbentur, non sic accipiendum est, tamquam definierim in hac uita esse tales sapientes; non enim dixi: cum sint, sed dixi: etiam si sint.

---

Augustine, Retractationum, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa077/stoa0040.stoa077.opp-lat1.xml.
