Latin
1.8.3.1 to 1.8.3.11
Augustine, Retractationum 1.8.3.1-11
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter noui heretici Pelagiani, qui liberum sic asserunt uoluntatis arbitrium, ut gratiae dei non relinquant locum, quandoquidem eam secundum merita nostra dari adserunt, non se extollant, quasi eorum egerim causam, quia multa in his libris dixi pro libero arbitrio, quae illius disputationis causa poscebat. dixi quippe in primo libro male facta iustitia dei uindicari et addidi: non enim iuste uindicarentur, nisi fierent uoluntate. item cum ipsam bonam uoluntatem tam magnum bonum esse monstrarem, ut omnibus corporis et extraneis bonis merito anteponeretur, dixi: uides igitur iam, ut existimo, in uoluntate nostra esse constitutum, ut hoc uel fruamur uel careamus tanto et tam uero bono; quid enim tam in uoluntate quam ipsa uoluntas sita est? et alio loco: quid ergo causa est, inquam, cur dubitandum putemus, etiamsi numquam antea sapientes fuimus, uoluntate nos tamen laudabilem et beatam uitam, uoluntate turpem et miseram mereri ac degere? itemque alio loco: ex quo conficitur, inquam, ut quisquis recte honesteque uult uiuere, si id se uelle prae fugacibus rebus uelit, adsequatur tantam rem tanta facilitate, ut nihil aliud ei quam ipsum uelle sit habere, quod uoluit. itemque alibi dixi: hoc enim aeterna lex illa, ad cuius considerationem redire iam tempus est, incommutabili stabilitate firmauit, ut in uoluntate meritum sit, in beatitate autem et miseria praemium atque supplicium. et alio loco: quid, inquam, quisque sectandum et amplectendum eligat, in uoluntate esse positum constitit. et in secundo libro: homo enim ipse, inquam, in quantum homo est, aliquod bonum est, quia recte uiuere, cum uult, potest. et alio loco dixi: recte fieri non posse nisi eodem libero uoluntatis arbitrio. et in libro tertio: quid opus est quaeri, inquam, unde iste motus existat, quo uoluntas auertitur ab incommutabili bono ad commutabile bonum, cum eum non nisi animi et uoluntarium et ob hoc culpabile esse fateamur omnisque de hac re disciplina utilis ad id ualeat, ut eo motu inprobato atque cohibito uoluntatem nostram ad fruendum sempiterno bono a lapsu temporali conuertamus?