# Retractationum 1.8.3.12-27

Augustine, Retractationum, 1.8.3.12 to 1.8.3.27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum/1.8.3.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/retractationum/1.8.3.12

et in alio loco: obscure, inquam, de te ueritas clamat. non enim posses aliud sentire esse in potestate nostra nisi quod, cum uolumus, facimus. quapropter nihil tam in nostra potestate quam ipsa uoluntas est. ea enim prorsus nullo interuallo mox, ut uolumus, praesto est. item alio loco: si enim tu laudaris, inquam, uidendo, quid facere debeas, cum id non uideas nisi in illo, qui est incommutabilis ueritas, quanto magis ille, qui et uelle praecepit et posse praebuit et non inpune nolle permisit. deinde subiunxi dicens: si enim hoc debet quisque, quod accepit, et sic homo factus est, ut necessario peccet, hoc debet, ut peccet. cum uero peccat, quod debet facit; quod si scelus est dicere, neminem natura sua cogit, ut peccet. et iterum: quae tandem esse poterit, inquam, ante uoluntatem causa uoluntatis? aut enim et ipsa uoluntas est et a radice ista uoluntatis non receditur, aut non est uoluntas et peccatum nullum habet. aut igitur uoluntas est primum causa peccandi aut nullum peccatum est prima causa peccandi, nec est, cui inputetur peccatum nisi peccanti. non ergo est, cui recte inputetur nisi uoluntati. et paulo post: quis, inquam, peccat in eo, quod nullo modo cauere potest? peccatur autem: caueri igitur potest. quo testimonio meo in quodam libro suo Pelagius usus est. cui libro cum respondissem, titulum libri mei esse uolui : de natura et gratia.

---

Augustine, Retractationum, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa077/stoa0040.stoa077.opp-lat1.xml.
