Latin
Book 1, Chapter 9
Augustine, Retractationum 1.9.10
Unproofread scanNot analysed yet
item in eo, quod paulo post dixi, nullum esse malum naturale, possunt »quaerere similem latebram, nisi hoc dictum ad naturam talem referatur, qualis sine uitio primitus condita est. ipsa enim uere ac proprie natura hominis dicitur, translato autem uerbo utimur, ut naturam dicamus etiam, qualis nascitur homo, secundum quam locutionem dixit apostolus: fuimus enim et nos aliquando natura filii irae sicut et ceteri.