Latin
1.9.5 to 1.9.7
Augustine, Retractationum 1.9.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
item mouere potest, quomodo dixerim de populo Israhel: adhuc corporali circumcisione et sacrificiis tamquam in mari gentium populus ille legi seruiebat, quandoquidem apud gentes sacrificare non poterat, sicut eos et nunc uidemus sine sacrificiis remansisse, nisi forte, quod per pascha immolant ouem, hoc in sacrificio deputetur. In secundo etiam libro illud, quod posui, nomine pabuli significari posse uitam —melioris interpretationis codices non habent pabulum, sed faenum —non satis apte dictum uidetur. non enim congruit faeni nomen significationi uitae quomodo pabuli. item non uideor recte appellasse uerba prophetica, quibus scriptum est: quid superbit terra et cinis? quia non in eo libro legitur, quem certi simus appellandum esse prophetam.