Latin
Book 2, Chapter 27
Augustine, Retractationum 2.27.2
Unproofread scanNot analysed yet
Harum prior est de eo, quod scriptum est: quid ergo dicemus? lex peccatum est? absit, usque ad illud, ubi ait: quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per Iesum Christum, dominum nostrum. in qua illa apostoli uerba: lex spiritalis est, ego autem carnalis sum et cetera, quibus caro contra spiritum confligere ostenditur, eo modo exposui, tamquam homo describitur adhuc sub lege, nondum sub gratia constitutus; longe enim postea etiam spiritalis hominis —et hoc probabilius -esse posse illa uerba cognoui.