Latin
2.27.6 to 2.27.10
Augustine, Retractationum 2.27.6-10
Unproofread scanNot analysed yet
secunda quaestio est: quomodo dictum sit: paenitet me, quod constituerim regem Saul; tertia: utrum spiritus inmundus, qui erat in pythonissa, potuerit agere, ut Samuhel a Saule uideretur et loqueretur cum eo; quarta de eo, quod scriptum est: intrauit rex Dauid et sedit ante dominum; quinta de eo, quod dixit Helias: o domine, testis huius uiduae, cum qua ego inhabito apud ipsam, tu male fecisti occidere filium eius. Hoc opus sic incipit: Gratissimam sane atque suauissimam.