Latin
2.32.2 to 2.32.4
Augustine, Retractationum 2.32.2-4
Unproofread scanNot analysed yet
In quarto libro, cum de amici morte animi mei miseriam confiterer dicens, quod anima nostra una quodam modo facta fuerat ex duabus: et ideo, inquam, forte mori metuebam, ne totus ille moreretur, quem multum amaueram; quae mihi quasi declamatio lenis quam grauis confessio uidetur, quamuis utcumque temperata sit haec ineptia in eo, quod additum est: forte. et in libro tertio decimo quod dixi: firmamentum factum inter spiritales aquas superiores et corporales inferiores, non satis considerate dictum est; res autem in abdito est ualde. Hoc opus sic incipit: Magnus es, domine.