# Retractationum 2.33.3-4

Augustine, Retractationum, 2.33.3 to 2.33.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum/2.33.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/retractationum/2.33.3

In duodecimo et in tertio decimo de filio Noe secundo, qui est appellatus Cham, ita disputatum est, tamquam non in filio suo Canaan, sicut scriptura demonstrat, sed in se ipso fuerit a patre maledictus. in quarto decimo de sole et luna talia dicta sunt, tamquam sentiant et ideo tolerent uanos adoratores suos, quamuis uerba ibi accipi possint ab animali ad inanimale translata modo locutionis, qui uocatur graece metafora, sicut de mari scriptum est, quod fremat in utero matris suae uolens progredi, cum utique non habeat uoluntatem.

---

Augustine, Retractationum, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa077/stoa0040.stoa077.opp-lat1.xml.
