# Retractationum 2.42.2-5

Augustine, Retractationum, 2.42.2 to 2.42.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum/2.42.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/retractationum/2.42.2

In quo libro ex Abraham coepisse gentem Hebreorum est quidem et hoc credibile, ut Hebrei uelut Abrahei dicti esse uideantur, sed ex illo uerius intelleguntur appellati, qui uocabatur Heber, tamquam Heberei, de qua re in libro sexto decimo de ciuitate dei satis disserui. in secundo, cum agerem de duobus patribus Ioseph, ab altero dixi genitum, ab altero adoptatum; sed dicendum fuit: alteri adoptatum. defuncto enim, quod magis credendum est, secundum legem fuerat adoptatus, quoniam qui eum genuit eius matrem, fratris defuncti coniugem, duxerat. item ubi dixi: Lucas uero ad ipsum Dauid per Nathan ascendit, per quem prophetam deus peccatum ipsius expiauit, per cuius nominis prophetam dicere debui, ne putaretur idem fuisse homo, cum alter fuerit, quamuis et ipse hoc uocaretur. Hoc opus sic incipit: Inter omnes diuinas auctoritates.

---

Augustine, Retractationum, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa077/stoa0040.stoa077.opp-lat1.xml.
