Latin
Book 2, Chapter 46
Augustine, Retractationum 2.46.1
Unproofread scanNot analysed yet
Libri duo, quorum est titulus: ad inquisitiones Ianuari, multa de sacramentis continent disputata, siue quae uniuersaliter siue partiliter, id est non peraeque in omnibus locis, seruat ecclesia, nec tamen commemorari omnia potuerunt, sed satis ad inquisita responsum est. quorum librorum prior epistula est —habet quippe in capite, quis ad quem scribat -sed ideo inter libros adnumeratur hoc opus, quoniam sequens, qui nomina nostra non habet, multo est prolixior et in eo multo plura tractantur.