# Retractationum 2.46.2-3

Augustine, Retractationum, 2.46.2 to 2.46.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum/2.46.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/retractationum/2.46.2

In primo ergo, quod de manna dixi: quia unicuique secundum propriam uoluntatem in ore sapiebat, non mihi occurrit, unde possit probari, nisi ex libro Sapientiae, quem Iudaei non recipiunt in auctoritatem canonicam. quod tamen fidelibus potuit prouenire, non illis aduersus deum murmuratoribus, qui profecto alias escas non desiderarent, si hoc eis saperet manna, quod uellent. Hoc opus sic incipit: Ad ea, quae me interrogasti.

---

Augustine, Retractationum, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa077/stoa0040.stoa077.opp-lat1.xml.
