# Retractationum 2.50.2-5

Augustine, Retractationum, 2.50.2 to 2.50.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum/2.50.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/retractationum/2.50.2

In quinto libro et ubicumque in eis libris posui de semine, cui repromissum est, quod dispositum sit per angelos in manu mediatoris, non sic habet apostolus, sicut ueriores codices post inspexi, maxime graecos. de lege enim dictum est, quod tamquam de semine dictum multi latini codices habent per interpretantis errorem. in sexto libro quod dixi: Adam imaginem dei, secundum quam factus est, perdidit peccato, non sic accipiendum est, tamquam in eo nulla remanserit, sed quod tam deformis, ut reformatione opus haberet. in duodecimo de inferis magis mihi uideor docere debuisse, quod sub terris sunt, quam rationem reddere, cur sub terra, terra cum esse credantur siue dicantur, quasi non ita sit. Hoc opus sic incipit: Omnis diuina scriptura bipcrtita est.

---

Augustine, Retractationum, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa077/stoa0040.stoa077.opp-lat1.xml.
