Latin
Book 2, Chapter 69
Augustine, Retractationum 2.69.4
Unproofread scanNot analysed yet
in septimo decimo, quod dictum est de Samuhel: non erat de filiis Aaron, dicendum potius fuit: non erat filius sacerdotis. filios quippe sacerdotum defunctis sacerdotibus succedere magis legitimi moris fuit; nam in filiis Aaron reperitur pater Samuhelis, sed sacerdos non fuit nec ita in filiis, ut eum ipse genuerit Aaron, sed sicut omnes illius populi dicuntur filii Israhel. Hoc opus sic incipit: Gloriosissimam ciuitatem dei. .