Latin
2.80.2 to 2.80.3
Augustine, Retractationum 2.80.2-3
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem in primo libro posui scriptum esse: et fecit Noe omnia uerba, quae praecepit illi dominus, sic fecit, eamque locutionem dixi esse similem ei, quod in condicione creaturae, posteaquam dicitur: et sic est factum, additur: et fecit deus, non omni modo simile hoc eidem mihi uidetur. denique ibi etiam sensus latet, hic sola locutio est. Hoc opus sic incipit: Locutiones scripturarum.