Latin
Book 2, Chapter 83
Augustine, Retractationum 2.83
Unproofread scanNot analysed yet
Scripsi duos libros de coniugiis adulterinis, quantum potui, secundum scripturas cupiens soluere difficillimam quaestionem. quod utrum enodatissime fecerim, nescio; immo uero non me peruenisse ad huius rei perfectionem sentio, quamuis multos sinus eius aperuerim, quod iudicare poterit, quisquis intellegenter legit. Huius operis primus liber sic incipit: Prima quaestio est, frater dilectissime Pollenti, secundus autem sic: Ad ea, quae mihi scripseras.