Latin
1
Augustine, Scala Paradisi [Incertus] 1
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. Descriptio quatuor graduum exercitationum spiritualium. Lectio. Meditatio. Oratio. Contemplatio. Cum die quadam corporali manuum labore occupalus de spiritualis hominis exercitio cogitare coepissem, quatuor spirituales gradus animo cogitanti se subito obtulerunt, scilicet lectio, meditatio, oratio et contemplatio. Hæc est scala claustralium, qua de terra in coelum sublevantur, gradibus distincta paucis, immensæ tamen et incredibilis magnitudinis. Cujus extrema pars terr. e innixa est, superior vero nubes penetrat, et secreta coelorum rimatur. Hi gradus sicut nominibus et numero sunt diversi, ita ordine et munere1 sunt distincli. Quorum pioprietatcs et officia quidem singula, quid circa nos efficiant, quomodo inter se invicem differant et præemincant, si quis diligenter inspiciat, quidquid laboris aut studii impenderit in eis, breve reputahit et facile, præ utilitatis et dulcedinis magnitudine. Est autem lectio, sedula Scripturarum cum animi intentione inspectio. Meditatio est studiosa mentis actio, occultæ veritatis notitiam ductu propriæ rationis investigans. Oratio est devora cordis* intentio in Deum, pro malis amovendis, et bonis adipiscendis. Contemplatio est mentis in Deum suspensæ quædam elevatio, æternæ dulcedinis gaudia degustans.