Latin
11
Augustine, Scala Paradisi [Incertus] 11
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT X. Recapitulatio. Quam prædicti gradus inter se concatenati. Ut ergo quæ diffusius dicta suut, simul juncta vel unita melius videantur, praedictorum summam recapitulando colligamus. Sicut in prædictis exemplis prænotatum est, videri potest quomodo prsdicti gradus cohæreant; et sicut temporaliter, ita et causaliter se præcedant. Lectio enim quasi fundamentum prima occurrit, et data materia miilit nos ad meditationem. Meditatio vero quid appetendum sit diligentius inquirit, et quasi effodiens thesaurum invenit et ostendit; sed cum per se obtinere non valeat, mitlit nos ad orationem. Oratio se totis viribus erigens ad Dominum, impetrat thesaurum desiderabilem, contemplationis suavitatem. Haec autem adveniens pr; cdictorum trium laborem remunerat, dum coelestis rore dulcedinis animam sitientem inebriat. Lectio ergo est secundum exterius exercitium; meditatio secundum interiorem intellectum; oratio secundum desiderium; contemplatio super omnem sensum. Primus gradus est incipientium. Secundus est prolicicntium. Tertius est devotorum. Quartus beatorum.