# Scala Paradisi [Incertus] 12

Augustine, Scala Paradisi [Incertus], 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/scala-paradisi-incertus/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/scala-paradisi-incertus/12

Ili autem gradus ila concatenati sunt, et vicaria ope sibi invicem deserviunt, quod præcedentes sine sulsequentibus aut parum aut nihil prosint; sequentes vero sine præcedentibus, aut raro, aut nunquam haberi possint. Quid enim prodest lectione continua tempus occupare, sanctorum gesta et scripta legendo transcurrere, nisi ea etiam maslicando et ruminando, succum eliciamus, et transglutiendo usque ad cordis intima transmittamus; ut ex his diligenter consideremus statum nostrum, et studeamus eorum opera agere, quorum facta cupimus lectitare? Sed quomodo hæc cogilahimus, aut quomodo cavere poterimus, ne falsa aut inania quædam meditando, limites a sanctis patribus constitutos transeamus; nisi prius circa hujusmodi ante ex lectione aut ex auditu fuerimus instructi? auditus enim quodam modo pertinet ad lectionem. Unde solemus dicere, non solum libros ipsos nos legisse, quos nobis ipsis vel aliis legimus, sed etiam illos quos a magistris audivimus. Item quid prodest homini, si per meditationem quæ agenda sunt videat, nisi orationis auxilio et Dei gratia ad ea obtinenda convalescal? Omne siquidem datum optimum, el omne donum perfeclum desursum est, descendens a Patre luminum (Jacobi I, 17): sine quo nihil possumus facere; sed ipse in nobis facit opera, non tamen omnino sine nohis. Cooperatores enim Dei sumus ( I Cor. Ill, 9), sicut dicit Apostolus. Vult siquidem Deus ut eum oremus, et ut et advenienti ct præstolanti ad ostium, aperiamus sinum voluntatis nostra, et ei consentiamus. Hunc consensum exigebal a Samaritana, quando dicebat, Voca virum luum: quasi diceret, Volo tibi infundere graHam, tu applica liberum arbitrium. Orationem exigebat ab ea, cum dicebat, Tu si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi, Da mihi bibere, forsitam petisses ab eo aquam vivam. Hoc audito quasi ex lectione mulier instructa, meditata est in corde suo bonum sibi fore et utile habere hanc aquam. Accens ergo habendi desiderio, convertit se ad orationem, di cens, Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam amplius, neque ueniam huc haurire aquam (Joan. IV, 16, 10, 15). Ecce auditus verbi Domini, et sequens super eo meditatio incitaverunt eam ad orandum. Quomodo namque esset sollicita ad postulandum, nisi prius eam accendisset meditatio? Aut quid ei praecedens meditatio contulisset, nisi quæ appetenda monstrabat, sequens oratio impetrasset? Ad hoc (rgo ut fructuo-a sit meditatio, oportet ul sequalur orationis devotio; -cujus quasi effectos ecl contemplationis dulcedo.

---

Augustine, Scala Paradisi [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa077e/stoa0040.stoa077e.opp-lat1.xml.
