# Scala Paradisi [Incertus] 2

Augustine, Scala Paradisi [Incertus], 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/scala-paradisi-incertus/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/scala-paradisi-incertus/2

CAPUT II. Descriptio officiorum quatuor graduum. Assignatis ergo quatuor graduum descriptionibus, restat ut eorum oflicia videamus. Beatæ igitur vit;u dulcedinem lectio inquirit, meditatio invenit, oratio postulat, contemplatio degustat. Unde ipse Dominus dicit, Quærite, et invenietis; pulsate et aperietur vobis (Matth. VII, 7). Quærite legendo, et invenietis meditaudo; Pulsate orando, et aperietnr vobis contemplando. Lectio quasi solidum cibum ori apponit; meditatio masticat et frangit; oratio saporem acquirit; contemplatio est ipsa dulcedo, quæ jucundat et reficit. Lectio in cortice, meditatio in adipe, oratio in desiderii postulationc, contemplatio in adeptæ dulcedinis delectatione. Quod ut expressius videri possit, ununt de mulis supponam exemplum. In lectione audio, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Id. v, 8). Ecce breve verbum, sed suave et multiplici sensu refertum, ad pastum animæ, quasi uvam minisfraviL; quam postquam anima diligenter inspexcrit, dicit intra se, Potest aliquid boni esse, redibo ad cor meum, et tentabo si forte intelligere et invenire potero munditiam hanc: pretiosa enim ct desidera- Lilis est res ista, cujus possessores beati dicuntur, quibus visio Dei, qua est vita æterna, promittitur, quæ tot sacræ Scripturæ testimoniis collaudatur. Hoc ergo sibi plenius explicari desiderans, incipit hanc unam masticare et frangere, eamque quasi in toreulari ponit; deinde excitat rationem ad inquirendum quid sit, ct quomod > haberi possit hæc adco pretiosa et desiderabilis munditia.

---

Augustine, Scala Paradisi [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa077e/stoa0040.stoa077e.opp-lat1.xml.
