# Scala Paradisi [Incertus] 9

Augustine, Scala Paradisi [Incertus], 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/scala-paradisi-incertus/9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/scala-paradisi-incertus/9

CAPUT VIII. Cur ita ad tempus occultetur. Sed ne timeas, o sponsa, ne desperes, ne existimes te contemni, si paulisper tibi subtrahit sponsus faciem suam. Omnia ista cooperantur tibi in bonum, et de accessu el recessu lucrum acquiris. Tibi venit, tibi et recedit. Venit ad consolationem, recedit ad cautelam: iic magnitudo consolationis extollat te: ne si semper apud te sit sponsus, incipias contemnere sodales; et hanc continuam visitationem non jam gratiae attribuas, sed naturæ. Hanc autem gratiam cui vult et quando vult sponsus tribuit, non quasi jure hæreditario possidetur. Vulgare proverbium est, quod nimia familiaritas parit contemptum. Recedit ergo, ne forte nimis assiduus contemnatur, et absens magis desideretur, desideratus avidius quæratur, diu quæsitus tandem gratius inveniatur. Praeterea si nunquam deesset hic consolatio (qux respectu futurae gloriæ, quæ revelabitur in nobis, ænigmatica est et ex parte [ I Cor. XIII, 12]),putaremus forte hic hbere civitatem manentem, et minus inquireremus futuram (Hebr. XIII, 14). Ne ergo exsilium deputemus pro patria, arrham pro pretii summa; venit sponsus, et recedit vicissim, nunc consolationem afferens, nunc universum siratum nostrum in infirmitate commuLans: paulisper nos permittit gustare quam suavis est, et antequam plene sentiamus se subtrahit; et ita quasi alisexpansis supra nos volitans, provocat nos ad volandum. Quasi dicat, Ecce parum gustastis quam suavis sum et dulcis; sed si vultis plene saturari hac dulcedine, currite post me in odorem unguentorum meorum, habentes sursum corda, ubi ego sum in dextera Dei Patris. Ibi videbitis me, non per speculum in ænigmate, sed facie ad faciem: et plene gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.

---

Augustine, Scala Paradisi [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa077e/stoa0040.stoa077e.opp-lat1.xml.
