Latin
5.1 to 5.33
Augustine, Sermo ad Caesariensis Ecclesiae Plebem 5.1-33
Unproofread scanNot analysed yet
Et certe uideamus quid habes. 'habeo,' inquis, 'sacramentum, habeo baptismum*. si dicam tibi 'proba', ostendis mihi quid acceperis, dicis quid confessus fueris, dicis quid teneas. agnosco, non muto, non exsufflo; absit ut, cum quaero salutem desertoris, faciam iniuriam imperatori. ergo probasti mihi quod habeas sacramentum; exponendo sacramentum probasti mihi te habere fidem. proba mihi quod habeas caritatem: tene unitatem. nolo mihi dicas 'habeo caritatem': proba. unum patrem habemus: simul oremus. quid tu dicis, quando oras, rogo te? 'pater noster qui es in caelis.' deo gratias. secundum magisterium domini nostri addidisti: qui es in caelis. singulos enim patres habebamus in terris, unum inuenimus simul in caelis. pater noster qui es in caelis: ipsum inuocas patrem. pater noster unam coniugem habere uoluit. qui ergo adoramus unum patrem, quare non agnoscimus unam matrem? si natum te dicis de alia, et de sinu alieno ipsa te peperit. quod dixi, non omnes intellegere potuistis. nouimus per legitimas coniuges factum esse, ut etiam, qui non de legitimis coniugibus nascerentur, in eadem hereditate sociarentur. hoc uoluntas coniugis fecit. nam Ismahel exheredatus est. ipsum Sara pepererat, etsi de utero alieno. Sara pepererat utero alieno, uoto suo. ipsa enim dixit: uolo enim de ista mihi filios facias, et ideo fecit Abraham. uxor enim non habet potestatem corporis sui, sed uir; similiter uir non habet potestatem corporis sui, sed mulier. nam filius esset, si non superbisset; superbus est exheredatus Ismahel. erexit enim ancilla ceruicem, ut diceretur: eice ancillam et filium eius; non enim heres erit filius ancillae cum filio meo Isaac. nam uis nosse quid ualeat pax, quid ualeat concordia, quid ualeat humilitas, et quid impediat superbia? Ismahelem exheredauit, filios autem ancillarum de Iacob, quia et illi ut nascerentur coniugia iusta uoluerunt, filios ergo ancillarum de Iacob nouimus in unam hereditatem aduocatos.