# Sermo ad Caesariensis Ecclesiae Plebem 9

Augustine, Sermo ad Caesariensis Ecclesiae Plebem, 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermo-ad-caesariensis-ecclesiae-plebem/9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermo-ad-caesariensis-ecclesiae-plebem/9

Haec locutus sum caritati uestrae propter illud quod dixistis: aut hic aut nusquam. hoc enim et nos uolumus, ut 'hic hic' sed in pace, hic hic' sed in unitate, 'hic hic' sed in caritatis societate. tunc bene (hi c). nam (si non sic), melius 'nusquam' quam hic). sed praestet dominus, ut hic) potius quam 'nusquam'. si non 'hic', absit ut non alibi, absit. hic aut alibi. audistis, audiuit. quid in eius animo deus egerit, ipse nouit. nos enim aurem forinsecus percutimus, ille nouit intus loqui, ille intus praedicat pacem nec cessat praedicare, si audiatur. aderit misericordia eius adiuuantibus orationibus uestris, ut sit fructuosus labor noster. tamen si hodie communicare noluerit, quamuis fatigari non debeamus, sed instare quantum possumus debeamus, nec sic tamen fatigari debemus. differre possumus, auferre instantiam nostram nec possumus nec debemus. aderit ille qui huc illum ad nos perduxit, ut nos faciat cum illo in unitate uobiscum et in sua pace gaudere.

---

Augustine, Sermo ad Caesariensis Ecclesiae Plebem, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa077c/stoa0040.stoa077c.opp-lat1.xml.
