# Sermo Arianorum 31

Augustine, Sermo Arianorum, 31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermo-arianorum/31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermo-arianorum/31

Alium esse a Filio, ut natgra et ordine, gradu et affectu, dignitate et potestate, virtute et operatione: sicut et Filius natura et ordine. gndu ct alteetu, divina dignitate et potestate, unigenitus Deus alius est ab ingenito Deo. Impossibile ergo est unum eumdemque essA Patrem et Filium, generantem et nascentem, cui testimonium perhibetur et eum qui testimonium perhibet, majorem et eum qui majorem conf!tetur, cum qui ad dexteram sedet et stat et cum qui sedis dedit honorem, eum qui missus est ct eum qui misit; nec discipulum et doctorcm, ut ipse docuit dicens, Sicut docuit me Pater, tic loquor (Joan. VIII, 28): similem et imitatorem, et eum cujus est similis et imitator 1; cum qui orat, et qni exaudit; eum qui gratias agit, et qui benedicit 2 eum qui suscepit mandatum, et eum qui dedit mandatum, et ministrum præcipienti, supplicem eminenti, subditum superiori, primogenitum sempiterno, unigenitum ingenito, sacerdotem Deo unum atque eumdem esse.

---

Augustine, Sermo Arianorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa077b/stoa0040.stoa077b.opp-lat1.xml.
